- BRIAREUS
- BRIAREUSGigas, Aetheris, Titanis, vel Caeli et terrae filius. Hunc Homerus ait Iliad. 1. v. 403. a superis quidem Briareum dictum fuisse, ab hominibus vero Aegaeona:Ο῝ν Βριαρέων καλέουςι ςθεοὶ, ἄνδρες δέ τε πάντεςΑ᾿ιγαίωνα. ---- ----Hic cum ceteris Gigantibus Iovem a regno depellere conatus est; cui centum manus erant, capita quinquaginta, et magnitudine corporis reliquos omnes mortales antecellebat, ignemque ex ore eructabat, uti testatur Virg. Aen. l. 10. v. 565. in his:Aegaeon qualis, centum cui brachia disuntCentenasque Manus, quinquaginta oribus ignemPectoribusque arsisse: Iovis cum fulmina contraTot paribus streperet clypeis, tot siringeret enses.Quem idcirco sub Aetnam montem fuisse a Iove fulmine detrusum fabulantur, qui quoties latus moveret, Aetnam flammas ingentes eructaret, ut ait Callimachus in Laucrum Dianae:Ω᾿ς δ᾿ ὁπότ᾿ Αἰτναίου ὄρεος πυρὶ τυφομένοιο,Σείονται μυχὰ ςάντα, κατουδαίοιο ΓίγαντοςΕἰς ἑτέρην Βριαρῆος ἐπωμίδα κινομένοιο.Paucis tamen ante diebus idem Briareus Iovi adversus Palladem, et Iunonem et Neptunum, reliquosque Deos, qui in Iovis tyranuidem coniurârant, fuerat auxilio, teste Homerô, ubi supra:Ο῾ππότε μιν ξυνδῆσαι Ο᾿λύμπιοι ἤθελον ἄλλοιΗ῞ρη ἰ ἠδὲ Ποσειδάων καὶ Παλλὰς Α᾿θην´η,Α᾿λλὰ ςὺ τάν γ᾿ ἐλθοῦςα ςθεὰ ὑπελύςαο δεσμῶνΩ῏χ᾿ ἑκατότχειρον καλέςασ᾿ ἐς μακρὸν Ο῎λυμπον,Ο῝ν Βριάρεων καλέουςι ςθεοί.Hunc ideo una cum Gyge et Cotto Iovis custodes ac satellites Hesiodus in Theog. v. 735. nominavit, ut est in his,Ε῎νθα Γύγης Κόττος τὸν καὶ ὁ Βριάρεως μεγάθυμοςΝαίουςιν φύλακες πιςτοὶ Διὸς Αἰγιόχοιο.Virg. l. 6. Aen. v. 286.Centauri in fovibus stabulant, Scyllaeque biformes,Et centum geminus Briareus, et bellua Lernae.Claudian. l. 3. Rapt. Proserp. v. 188.---- Centum Briareia iurba lacertis.Statius Theb. l. 2. v. 595.Non aliter (Geticae si fas est credere Phlegrae)Armatum immensus Briareus stetit aethera contra,Hinc Phoebi pharetras, hinc torvae Palladis angues,Inde Pelethroniam praefixâ cuspide pinamMartis, at hinc lassô mutata Pyracmone, temnensFulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo,Tot queritur cessare manus.Ita dictus est a corporis robore. Βριαρὸν enim Graeci fortem dicunt, et robustum. Ventorum autem naturam, sub eiusmodi fabularum involucris, Poetae describunt. Hesych. Βριάρεων ἄνθρωπον ἑκατοντάχειρα. Nic. Lloydius. Coeterum ei rem divinam facere solitos Carystios, tradit Solin. c. 11. Briareo enim rem divinam faciunt Carystii, sicut Aegaeoni Chalcidenses: nam omnis ferme Euboea Titanum fuit Regnum Imo et Chalcidenses; namque Aegaeonem et Briareum, quos ille distinguit, plerique Auctores eundem faciunt, Hesychius, Scholiastes Apollonii, Servius. Alii. Adde quod Aegaea Carystos ab eius nomine sir olim appellata. Stephanus in voce Κάρυςτος. ἐκαλεῖτο δὲ καὶ Αἰγία, ἀπὸ Αἴγωνος τȏυ δυναςτεύοντος. Αἴγων autem et Αἰγαίων idem. Hincque ab Aegaea illa Carystia, nomen Aegaeo mari, uti quidam Veterum prodiderunt. Vide Cononem περὶ τῆς Νηςίαδος l. 3. apud Scholiasten Apollonii, laudatum Salmasio ad Solinum p. 178. ut et supra Aegaeon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.